- ABIBI
- ABIBIHebr. Gap desc: Hebrew qui lias Gap desc: Hebrew Nisan, mensis primus anni Hebraeorum sacri, a quo veris initium, partim Martio, partim Aprili nostro, respondet. Arabes mensem grandescentis segetis, Graeci τὸν μην̑α τῶ νέων, supple κάρπων aut χίδρων aut γενημάτων, mensem noverum frugum appellant; abib enim Hebraeis spicam adhuc recentem notat. Tum scil. in Iudaea, ut ait Philo, τά μεν ςπαρτὰ ἡ ἀναΓκαία τροφὴ τελειογονεῖται, matuescunt segetes ad vitam necessariae. Ita Delphis unum mensium ΒύϚιον dici creditum fuisse, quasi φύτιον, legimus; quia, cum Ver incipit, τὰ πολλὰ φύεται, multa nascuntur. Plut. in Hellen. Quare idem Nisan quoque appellatus sit, vide infra. Cum vero anni septimus prius fuisset hic mensis, post exitum ex Aegypto coepit pro primo haberi, divinô iussu, Exodi c. 12. v. 2. sed in sacris tantum: civilis enim anni primus mansit Tisri, cuius initium circa Autumnum, quemque non anni solum, sed et mundi fuisse initium, Ios. Scaliger, Sethus Galvisius, Christianus Schotanus, atque alii magnô numerô asserunt, iis rationibus, quas non refellunt, qui in diversâ sunt sententiâ. Huius autem mensis Abib, die XIV. Pascha voluit, mactari Deus. Levitici, c. 23. v. 5. ut ali omittam, vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior l. 2. c. 50.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.